jueves, 2 de julio de 2015

TEXTOS LATÍN 4º E.S.O.

SEXTUS LABOR: HERCULES ET AVES STYMPHALIDES

Aves Stymphalides in palude apud lacum Stymphalum habitabant. Duae fabulae de avibus sunt; in altera aves carnem hominum edebant, in altera aves rostra aenea et pennas aeneas habebant atque suas pennas sicut sagittas iacebant. Hercules auxilium a Minerva petit atque Minerva Herculi crotalum dat. Maximum strepitum crotalo facit. Crotali strepitus aves terret. Aves e palude in caelum volabant; sic Hercules aves perterritas sagittis interficit.


SEPTIMUS LABOR: HERCULES ET TAURUS CRETAE

Erat in Creta taurus, pater Minotauro. Neptunus taurum mirae magnitudinis et eximiae formae e mari emittit. Minos, Cretae rex, taurum Neptuno non sacrificat atque Neptunus, maxime iratus, taurum in furorem agit. Tum taurus per totam insulam hominum stragem edebat et opera ruris corrumpebat. Praeterea, taurus flammas spirabat et res magni periculi erat. Hercules ad Cretam navigat, taurum cornibus prehendit et ad navem taurum captum trahit.


OCTAVUS LABOR: HERCULES ET EQUAE DIOMEDIS

Diomedes, saevissimus vir, equas carne hominum pascebat. Viatores in Thracia interficiebat et corpora viatorum equis dabat. Hercules regem interficit et cadaver equis dat. Naves parat et paulo post equas in litus Argolium exponit; ibi, equae libere currunt et non iam homines edebant.

No hay comentarios: